AD Digitum pugnare

AD Digitum pugnare
AD Digitum pugnare
pro digitis pugnare, dixêre Veteres quod unô verbô, micare. Quintilian. l. 8. c. 5. Contra eandem sororem gladiatoris, cuius modo feci mentionem, ad digitum pugnavi. Ita in vetustissimo et optimo codice Bongarsii legit Salmas. cum vulgo edatur; At digito pugnavi. Incertus auctor veteris Epigrammatis, ad digitum concurrere dixit,
Lex erat ad digitum positâ concurrere palmâ.
Quem versum de micatione idem accipiendum iudicat. Decernere digitis, apud Calpurnium Eclog. 2.
Et nunc alternos magis ut distinguere cantus
Possitis, ter quisque manus iactate micantes,
Nec mora, decernunt digitis.
Igitur ad digitum pugnare, et digitis pugnare, idem; ut ad manum saltare et manibus saltare, quod est χειρονομεῖν, gesticulari, Pantomimorum proprium: ad tibias canere pro tibiis canere. Lamprid. in Heliogabalo, c. 32. Ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, etc. Salmas. ad Fl. Vopiscum in Carino. c. 19.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • DECERNERE digitis — apud Calpurn. Ecl. 2. Et nunc alternos magis ut distinguere cantus Possitis, ter quisque manus iactate micantes, Nec mora, decernunt digitis: ad digitum pugnare, dicitur Quintil. l. 8. c. 5. und verbo. micare, notum ludi genus est, vide Salmas.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MICARE — vide supra Ad digitum pugnare, Decernere Dimicare …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GLADIATORII Ludi — inter eos, qui Honorarii dicebantur, apud Romanos olim maxime frequentes, Muneris nomine non raro apud Auctores veniunt, quique eos edere soliti, Munerarii appellantur. Origo illis a ludis funebribus, in quibus homines mactati defunctis Inferiae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • chaloir — Chaloir, verb. neut. acut. Ce verbe n a point les trois personnes que une terminaison, Il ne me, te, luy, chaut de rien, Il ne me, te, luy challoit de rien, dont l infinitif est chaloir, et signifie soucy et soing de quelque chose, l Italien dit… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”